Pray With Us: Catholic Prayers in Latin

The following includes common Catholic prayers and the Apostles' Creed in Latin. If you want to pray these or other prayers in English or Spanish, see Catholic Prayers in English or Catholic Prayers in Spanish. Go to the U.S. Conference of Catholic Bishops to see other prayers covering a variety of needs.


Sign of the Cross

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.
Amen.

Return to Top


The Lord's Prayer

Pater noster, qui es in caelis,
sanctificetur nomen tuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie,
et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris,
et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo.
Amen.

Return to Top


Apostles' Creed

Symbolum Apostolorum
Credo in Deum Patrem omnipotentem,
Creatorem caeli et terrae;
et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum,
qui conceptus est de Spiritu Sancto,
natus ex Maria Virgine,
passus sub Pontio Pilato,
crucifixus, mortuus, et sepultus.

Descendit ad inferos,
tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis,
inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam,
sanctorum communionem, remissionem peccatorum,
carnis resurrectionem, vitam aeternam.
Amen.

Return to Top


Hail Mary

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae.
Amen.

Return to Top


Prayer to St. Michael

Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio; contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude.
Amen.

Return to Top


Sub Tuum Praesidium

Sub tuum praesidium confugimus Sancta Dei Genitrix. Nostras deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, Virgo Gloriosa et Benedicta.
Amen.

Return to Top


Glory Be To The Father

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum.
Amen.

Return to Top


Glory to God

Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te.
Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam.
Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens.
Domine Fili unigenite, Iesu Christe.
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris.
Qui tollis peccáta mundi, miserere nobis.
Qui tollis peccáta mundi, suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
Quoniam to solus Sanctus. Tu solus Dominus. Tu solus Altissimus.
Iesu Christe. Cum Sancto Spiritu + in gloria Dei Patris.
Amen.

Return to Top


Lamb of God

Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, dona nobis pacem.
Amen.

Return to Top


Act of Contrition

Deus meus, ex toto corde poenitet me omnium meorum peccatorum,
eaque detestor, quia peccando, non solum poenas a Te iuste statutas promeritus sum, sed praesertim quia offendi Te, summum bonum, ac dignum qui super omnia diligaris.

Ideo firmiter propono, adiuvante gratia Tua, de cetero me non peccaturum peccandique occasiones proximas fugiturum.
Amen.

Return to Top